III. 4. Os infrene. xlvii

Ἀχάλινον στόμα, id est Os infrene, vocant os petulans et maledicum. Sumpta metaphora ab equis nullo freno coercitis. Ita Plato libro De legibus tertio ἀχάλινα στόματα vocat, Euripidem opinor imitatus, qui in Bacchis

Τῶν ἀχαλίνων στομάτων ἀνόμου τε ἀφροσύνας τέλος δυστυχίαν

esse scripsit, quemadmodum alibi meminimus. Plutarchus De liberis educandis ἀθύρωτον στόμα dixit quasi janitoris egens. Aristophanes in Ranis :

Αὐθαδόστομον,

Ἔχοντ᾿ ἀχάλινον, ἀκρατές, ἀπύλωτον,

id est

Oris improbi,

Infrene habentem intemperans et ostii

Os indigum.

Julius Pollux docet id genus homines dici ἀθυρογλώττους, quam vocem usurpat Euripides in Oreste :

Κἀπὶ τῷδ᾿ ἀνίσταται

Ἀνήρ τις ἀθυρόγλωσσος, ἰσχύων θράσει,

Ἀργεῖος οὐκ Ἀργεῖος, ἠναγκασμένος,

Θορύβῳ τε πίσυνος κἀλαθεῖ παρρησίᾳ,

Πιθανὸς ἔτ᾿ αὐτοὺς περιβαλεῖν κακῷ τινι,

id est

Sub ista surgit quispiam vir, cujus os

Carebat ostio, valens audacia,

Argivus haud Argivus, huc adactus est

Turbae obsequens et imperita audacia,

Qui orationis posset eloquentia

Malo vel ipsos principes involvere.

Sic Euripides depingit oratorem stolidum, sed utinam haec forma non competeret in tam multos concionatores non Evangelicos, sed sycophanticos ac meros adulatores.

Index Adagiorum