Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 2346

III. 4Ventis tradere.xlvi

Ventis tradere, pro eo, quod est oblivisci atque ex animo ejicere. Servius proverbialem figuram admonet esse. Vergilius in decimo Aeneidos : Nec ferre videt sua gaudia ventos. Idem alibi : sed aurae Omnia discerpunt. [Lex.] Rursus idem :

Partim

Mente dedit, partim volucres discerpsit in auras.

[Lex.] Item Horatius in Odis  :

Tristitiam et metus

Tradam protervis in mare Creticum

Portare ventis.

[Carm., I, 26, 1] Ovidius :

Cunctane in aequoreos abierunt irrita ventos ?

Cunctane Letheis mersa feruntur aquis ?

[Trist., I, 8, 35] Idem :

Quae tibi sunt facienda tamen cognosce, nec Euris

[Am., I, 4, 11] Da mea nec tepidis verba ferenda Notis.