I. 1. Qui quae vult dicit, quae non vult audiet. xxvii

Si dixeris quae vis, quae non vis audies. Divus Hieronymus in Rufinum nominatim proverbii loco citat : Nihilque super hoc audies, inquit, nisi illud e trivio : cum dixeris quae vis, audies quae non vis. Terentius in Andria :

Si mihi pergit quae vult dicere, quae non vult audiet.

Rursum in prologo Phormionis :

Benedictis si certasset, audisset bene.

Eodem allusit in prologo Andriae :

Desinant

Maledicere, malefacta ne noscant sua.

Obscurius etiam in prologo Eunuchi  :

Tum si quis est, qui dictum in se inclementius

Existimet esse, sic existimet, sciat

Responsum non dictum esse,

responsum enim vocat convicium convicio redditum. Sed hic locus admonet, ut quorundam errorem coarguam, qui in margine adscripserant me in his quae sequuntur legere, quia laesit prius : immo sic legebatur in vulgatis exemplaribus. Ego primus ex fide veterum restitui germanam lectionem, nimirum hanc :

Quale sit, prius

Qui bene vertendo et eas describendo male

Ex Graecis bonis Latinas fecit non bonas,

Idem Menandri Phasma nunc nuper dedit,

ut quale sit idem valeat quod apud Graecos οἷον, apud Latinos velut aut quod genus sit quibus utimur exemplum proposituri. Meminerat enim de convicio regerendo, ejus mox subjicit exemplum, deinde prius respondet ad adverbium quod sequitur, nuper. Qui prius male verterat multas fabulas, quarum non meministis, idem nuper dedit ineptam fabulam Phasma, cujus potestis meminisse. Verum ut ad rem redeamus, primus hujus adagii pater Homerus fuisse videtur, apud quem hic versus est in Iliadis Y :

Ὁπποῖόν κ᾿ εἴπῃσθα ἔπος, τοῖόν κ᾿ ἐπακούσαις,

id est

Talia dicentur tibi, qualia dixeris ipse.

Item Hesiodus libro, cui titulus Opera et dies :

Εἰ δὲ κακόν τ᾿ εἴποις, τάχα κ᾿ αὐτὸς μεῖζον ἀκούσαις,

id est

Fors male dicenti dicentur plura vicissim.

Rursus in eodem :

Εἰ δέ κεν ἄρχῃ

Ἤ τι ἔπος εἰπὼν ἀποθύμιον ἠὲ καὶ ἔρξας,

Δὶς τόσα τίννυσθαι μεμνημένος,

id est

Si quod prior ipse

Aut verbum aut factum dicasve gerasve molestum,

Ad te cum duplici rediturum fenore noris.

Euripides in Alcestide :

Εἰ δ᾿ ἡμᾶς κακῶς

Ἐρεῖς, ἀκούσῃ πολλὰ κοὐ ψευδῆ κακά,

id est

Si dixeris nobis male,

Mala invicem permulta nec falsa audies.

Longe venustius idem extulit Sophocles citante Plutarcho :

Φιλεῖ γὰρ γλῶτταν ἐκχέας μάτην

Ἄκων ἀκούειν οὓς ἑκὼν εἴπῃ λόγους,

id est

Etenim solet qui dicta temere jecerit,

Audire nolens verba, quae dixit volens.

Refertur ex Sophocle :

Φιλεῖ δὲ πολλὴν γλῶσσαν ἐκχέας μάτην

Ἄκων ἀκούειν οὓς ἑκὼν εἶπεν κακῶς,

id est

Qui multa temere verba fudit, is solet

Audire nolens quae volens dixit male.

Quin etiam his nostris temporibus ejusmodi quiddam vulgo dictitant : Ut salutabis, ita et resalutaberis, hoc est ut tua fuerit oratio, ita tibi respondebitur. Plautus : Contumeliam si dices, audies. Caecilius in Chrysio apud Gellium : Audibis male, si male dicis mihi. Eodem pertinet Euripideum illud apud auctores passim obvium : Ἀχαλίνων στομάτων ἀνόμου τ᾿ ἀφροσύνης τὸ τέλος δυστυχία, id est Infrenis oris et iniquae vecordiae finis seu vectigal, calamitas. Celebratur et hoc inter Chilonis apophthegmata : Μὴ κακολογεῖν τοὺς πλησίον· εἰ δὲ μή, ἀκούσεσθαι ἐφ᾿ οἷς λυπήσεσθαι, id est Non esse maledicendum iis, quibuscum agimus ; alioquin audituros, quae molestiam adferant. Huc arbitror adscribendum versiculum, quem Quintilianus ut vulgo jactatum citat : Nec male respondit, male enim prior ille rogarat.

Index Adagiorum