III. 2. Adsint dii beati. lxxix

Σὺν δὲ θεοὶ μάκαρες, id est Felices adsint superi. Sermo est bene ominantis in re quapiam aggrediunda. Sic enim praefari solent rhapsodi, hoc est carminum Homericorum recitatores et interpretes. Quemadmodum et citharoedis cantaturis mos erat Apollinem, ut dexter adesset, carmine invocare : Ἀλλά, ἄναξ, μάλα χαῖρε, id est At multum salve, rex. Quin et testamentum condituri praefabantur ominis causa : Τοῦτο καλῶς ἔστω, id est Hoc bene sit. Item apud Romanos dicturus in contione simili precatione utebatur, ut felix ac faustum esset reipublicae, quod dicturus esset. Refertur apud Zenodotum.

Index Adagiorum