III. 2. In capras silvestres. lxxviii

Κατ᾿ αἶγας ἀγρίας, id est In capras feras. Abominantis est sermo et malum deprecantis imque silvestres capras avertentis. Confine illi, quod alibi dictum, Εἰς Πύρραν, id est In Pyrrham. Item illi :

Hostibus eveniant convivia talia nostris.

Usus est adagione Athenaeus libro Dipnosophistarum secundo : Μυρτίλιος γὰρ ἔφασκεν, ὥσπερ εἰς αἶγας ἡμᾶς ἀγρίας ἀποπέμπων τοὺς ζητοῦντας, Ἡγήσανδρον τὸν Δελφὸν ἐν τοῖς ὑπομνήμασιν αὐτοῦ μνημονεύειν τῆς λέξεως, id est Nam Myrtilius asseverabat, velut ad capras silvestres nos relegans quaerentes, Hegesandrum Delphum in commentariis suis ejus dictionis meminisse. Ad capras silvestres posuit pro eo, quod difficillimum esset inventu aut quod nusquam est. Citaverat enim ex auctore testimonium, quod mox Plutarchus negat apud illum extare. Ad hoc proverbium, opinor, allusit Apuleius in Asino, fingens Psychen a Venere mitti ad arietes agrestes.

Index Adagiorum