III. 2. In Aphannis. lxxx

Εἰς Ἀφάννας, id est In Aphannis. Stephanus tradit Aphannas locum quempiam esse Siciliae vehementer obscurum et ignobilem, unde et nomen ductum apparet. Hinc natum proverbium Ἢ εἰς Ἀφάννας, id est Aut in Aphannis, de incertis et quae nusquam sunt. Zenodotus ait natum ex hujusmodi casu : Sybaritae quondam oraculum adeuntes orabant, ut sibi victoriam adversus Crotoniatas concederet, idque Crotoniatis ipsis praesentibus. Quidam autem Crotoniatarum per jocum respondit ad hunc modum : Istam quidem consequemini in Aphannis. Sybarita credens id a deo responsum admiratus est, quid sibi vellet hoc verbi Aphannae. Proverbium ait quadrare in eos, qui se putant invictos et nulli tolerandos esse. Verum mihi Stephani magis probatur interpretamentum.

Index Adagiorum