III. 2. Pontificalis coena. xxxvii

Olim coenas sumptuosas opiparasque pontificales appellabant. Ad quod alludens Horatius in Odis :

Absumet haeres Caecuba dignior

Servata centum clavibus et mero

Tinget pavimentum superbo

Pontificum potiore cenis.

Quo quidem in loco interpres admonet praelautas coenas proverbio pontificales appellari solitas. Macrobius libro Saturnalium tertio vetustissimam quandam pontificis coenam describit, summo apparatu et omnigenis lautitiis affatim instructam. Id inde natum apparet, quod sollemnes sacraeque coenae exquisitissimis epulis soleant instrui. Ab eo, quod scripsit Horatius, non abhorret, quod hac tempestate apud Parisios vulgari joco vinum theologicum vocant, quod sit validissimum minimeque dilutum. Nec infestiviter quidam hujusce proverbii causam rogatus respondit a jureconsultis occupari quas vocant praebendas, decanatus et archidiaconatus, theologis nihil reliquum fieri praeter curata, quae vocant, sacerdotia. Caeterum quoniam de pastoribus scriptum est : Peccata populi comedetis, nimirum ad cibi tam duri concoctionem opus esse vino efficacissimo. Atque hinc esse natum vulgi dictum. Plautus in Menaechmis consimili figura Cereales coenas dixit,

Cereales, , coenas dat, ita mensam extruit.

Tantas patinarias struices concinnat.

Standum est in lecto, si quid de summo petas.

Legimus et adipales coenas et adiposas et adjiciales. Terentius in Phormione dubiam coenam dixit pro lauta copiosaque.

Index Adagiorum