III. 2. Cestum habent Veneris. xxxvi

Τὸν Κύπριδος κεστόν habere dicuntur, qui novis modis quemlibet in amorem sui pelliciunt. Sumptum est autem ex Homericae Iliados Ξ, quo loco Juno concubitura cum suo Jove Venerem adit atque ab ea cingulum gratiarum et amorum conciliatorem commodato petit. Hunc poeta describit ad hunc modum :

Ἦ, καὶ ἀπὸ στήθεσφιν ἐλύσατο κεστὸν ἱμάντα

Ποικίλον, ἔνθα δέ οἱ θελκτήρια πάντα τέτυκτο·

Ἔνθ᾿ ἔνι μὲν φιλότης, ἐν δ᾿ ἵμερος, ἐν δ᾿ ὀαριστὺς

Πάρφασις, ἥ τ᾿ ἔκλεψε νόον πύκα περ φρονεόντων.

Τόν ῥά οἱ ἔμβαλε χερσὶν ἔπος τ᾿ ἔφατ᾿ ἔκ τ᾿ ὀνόμαζε·

Τῆ νῦν τοῦτον ἱμάντα, τεῷ δ᾿ ἐγκάτθεο κόλπῳ,

Ποικίλον, ᾧ ἔνι πάντα τετεύχαται· οὐδέ σέ φημι

Ἄπρηκτον γενέεσθαι, ὅ τι φρεσὶ σῇσι μενοινᾷς. Id est

Sic ait et solvit de pectore textile lorum

Picturatum, in quo lenimina cuncta ferebat.

Huic inerat desiderium, huic amor, huic muliebris

Blandiloquentia, quae quidem et egregie sapientem

Furtivis adjuta dolis fallitque capitque.

Quod manibus simul imposuit, sic ore locuta est :

Hanc cape nunc sinuique tuo succingito zonam

Contextam varie, per quam quaecumque parabis,

Polliceor, nil tu frustra tentaveris unquam.

Meminit hujus et Theocritus in Adonidis epitaphio : Σοὶ δ᾿ ἅμα κεστὸς ὄλωλε, id est Tecum una et cestus periit. Est igitur cestus Veneris cingulus efficax ad illectamenta gratiarum et amorum, quo illa dicitur Martem sibi conciliare. Meminit hujus et Martialis :

Collo necte, puer, meros amores,

Cestum de Veneris sinu calentem.

Idem alibi :

Sume Cytheriaco medicatum nectare ceston,

Ussit amatorem balteus iste Jovem.

Rursum alibi :

A te Juno petat ceston et ipsa Venus.

Duplex erit hujus usus adagii, sive cum dicemus cuipiam cestum esse Veneris, quod neminem non inflammet amore sui, sive cum dicemus jam opus esse Veneris cesto, aut ne illum quidem profuturum ei, cui per aetatem vires ac forma defluxerit quique jam ἔξωρος esse factus videatur. Nam florens aetas suapte sponte suscitat amores, senectus aut muneribus aut pharmacis sibi conciliet oportet, quanquam nec his rationibus efficere potest, ut ametur.

Index Adagiorum