III. 2. Caepas edere aut olfacere. xxxviii

Κρόμμυα ἐσθίειν, id est Caepas edere, dicebantur joco proverbiali, qui lacrimari viderentur. Natum a Biantis apophthegmate. Is enim Alyattae regi sibi per nuntium missum denuntianti, ut quam primum ad se veniret, respondit ad hunc modum : Ἐγὼ Ἀλυάττῃ κελεύω κρόμμυα ἐσθίειν, id est Ego jubeo Alyattam caepas edere, hoc est κλαίειν καὶ οἰμώζεσθαι, id est flere et ejulare. Quibus verbis extremum regis contemptum indicabat. Ductum est hinc proverbium, quod caeparum odor, ut est acris, consueverit lacrimas oculis excutere. Aristophanes : Κρόμμυον δ᾿ ἄρ᾿ οὐκ ἔδῃ, innuens illum vel citra caepas fleturum. Quoniam autem idem efficit sinapi, nihil vetat et hinc proverbium ducere. Columella in carmine :

Seque lacessenti fletum factura sinapis.

Mox et caepae meminit :

Atque oleris pulli radix lacrimosaque caepa.

Simili figura neque diversa sententia dicti sunt κρομμύων ὀσφραίνεσθαι, id est caepas odorari, qui flerent. Aristophanes in Ranis :

Τί δῆτα κλαίεις; — Κρομμύων ὀσφραίνομαι,

id est

Quid quaeso lacrimas ? — Caepe odoror scilicet.

Haec ferme Suidas. At Plinius lib. XX cap. V tradit eas et delacrimationi et caligini oculorum mederi. Nec hoc pugnat cum his, quae diximus, siquidem educendo purgant. Xenophon in Symposio dixit κρομμύων ὄζειν, id est olere caepe, quod in sordidos et illotos congruit. Huic affine est σκοροδίζειν pro molestia afficere sive ad lacrimas adigere. Aristophanes in Equitibus sub persona populi Atheniensis : Φάσκων φιλεῖν μ᾿ ἐσκορόδισας, id est Dum ais te diligere me, alliasti me. Quanquam ea vox a comico risus gratia conficta est.

Index Adagiorum