III. 2. Mali commatis. vi

Πονηροῦ κόμματος, id est Mali commatis, dicebatur improbus, contemptus et rejiculus quispiam. Sumpta metaphora a reprobatis nomismatis. Aristophanes in Pluto :

Ἔοικε δ᾿ εἶναι τοῦ πονηροῦ κόμματος,

id est

Videtur esse non probati commatis.

In sycophantam dictum jam ad paupertatem famemque redactum, posteaquam Plutus oculos receperat. Interpres ostendit comma genus esse vilissimi nomismatis. Sonat autem perinde quasi dicas malae monetae. Rursum in eadem fabula :

Γνώσεται

Ὅτ᾿ ἔστ᾿ ἐκείνου τοῦ πονηροῦ κόμματος,

id est

Noverit

Illius esse hunc improbati commatis.

Apud eundem in Ranis : Τῷ κακίστῳ κόμματι. Idem in Contionatricibus :

Καὶ κακόν γέ μοι

Τὸ κόμμ᾿ ἐγένετ᾿ ἐκεῖνο,

id est

At istud hercule comma mihi fuit malum.

Reddit causam quod, cum abisset in forum empturus farinas jamque peram supposuisset, praeco clamavit, ne quis reciperet aereos nummos, sed argento venderentur omnia. Ad hanc formam pertinent etiam illae ceu proverbiales metaphorae κίβδηλος ἄνθρωπος et κιβδηλεύειν, pro eo, quod est imposturam facere, et κιβδηλία pro impostura, quae voces reperiuntur cum alias frequentius tum Platonis libro De legibus undecimo, si quis forte certius desiderabit testimonium. Proinde qui moribus sunt improbatis, eos κιβδήλους vocant, quasi dicas adulterinae monetae. Appositius autem ad oris figuram, morum et indolis indicem, referetur. Siquidem quemadmodum nummus inspecta imagine dignoscitur ilico, probatusne sit an adulterinus, itidem ex ipsa statim hominis forma deprehenditur ingenium, vel Euripide teste, cujus haec sunt in Ione :

Γνοίη δ᾿ ἂν ὡς τὰ πολλά γ᾿ ἀνθρώπων πέρι

Τὸ σχῆμ᾿ ἰδών τις, εἰ πέφυκεν εὐγενής,

id est

Plerumque species ipsa, simul aspexeris,

Hominem arguit, generosus is sit an secus.

Index Adagiorum