III. 4. Κίβδηλος, id est adulterinus. v

Quod simplex non est neque sincerum, id vulgato verbo Graeci κίβδηλον vocant, hinc ducto vocabulo, quod aliud prae se ferant, aliud tegant, παρὰ τὸ κεύθειν τὸ δῆλον, vel quod Athenienses ob summum in Chios odium, si cui male vellent, hujus nomen nomismati solent insculpere addita litera iisque in terram abjectis dira imprecari, παρὰ τὸ τοὺς Χίους βδελύττειν. Sed proprie nummum subaeratum κίβδηλον appellant et κιβδηλίαν insinceritatem seu corruptelam, velut Aristophanes :

Πολλὴν ἀφεῖλε τοῦ βίου κιβδηλίαν,

id est

Corruptionem vitae ademit plurimam,

et κιβδηλεύειν corrumpere fuco. Et qui pallent κιβδηλιῶντας appellant, quod aliquid morbi vitiive subesse videatur. Quemadmodum in nummis quoque color nonnunquam arguit fucum. Conveniet igitur in amicitiam insinceram et fictam, aut in hominem blando vultu, sed anima virulento, aut in eum, qui sanctimoniam habitu prae se ferat, cum vita sit impia, veluti Pisides citante Suida :

Πραγμάτων πάντως δύο Κίβδηλός ἐστιν ἐργάτης εἷς, ὡς λόγος,

id est

Rerum duarum prorsus unus auctor est,

Vulgo ut loquuntur, quisquis insincerus est,

aut in orationem insinceram, ut Plato libro De legibus quinto : Τὰς δὲ αὖ τιμὰς δεῖ σκοπεῖν, καὶ τούτων τίνες ἀληθεῖς καὶ ὅσαι κίβδηλοι, id est Rursum honores oportet considerare, quinam ex his veri sint, qui adulterini. Rursum eodem in libro : Ὅπως μήτε αὐτὸς κίβδηλός ποτε φανεῖται ὁτῳοῦν, ἁπλοῦς δὲ καὶ ἀληθὴς ἀεί, id est Ut neque ipse adulterinus aliquando cuiquam appareat, sed simplex et verax semper. Hoc igitur a nummis traductum, si ad diversas res traducatur, proverbiale fiet. Sed hujus rei mentionem fecimus in proverbio Πονηροῦ κόμματος.

Index Adagiorum