III. 2. Benevolus trucidator. vii

Εὔνους ὁ σφάκτης, id est Benevolus occisor. Convenit in hos qui, cum summam adferant perniciem, tamen benevolentiae speciem admiscent. Tractum aiunt ab Oreste, qui trucidata matre Clytemnestra parentale convivium velut in illius honorem exhibuit. Quidam et ad Antigonum regem referunt qui, posteaquam Semelen e medio sustulisset, ossa tamen illius summo cum honore curavit ad matrem deportanda. Sunt quibus magis placet, ut adagium ad Ptolemaeum Philopatoris filium referatur : is matrem Berenicen in palatio ipsius vinculis constrictam Sosibio tradidit adservandam ; ubi illa non ferens eam filii contumeliam sumpto veneno interiit. At ille perturbatus insomniis monimentum in medio urbis extruxit, quod nunc Sepulcrum appellatur. In hoc una cum matre majores omneis suos composuit et inter hos Alexandrum Magnum. Nec hoc contentus officio vir pius templum eidem constituit in Aegialis, cui nomen inditum Berenices servatricis. Haec ferme Zenodotus. Confine est illud, quod alibi recensuimus, Intempestiva benevolentia nihil a simultate differt. Ita Flaccus : Nil moror officium quod me gravat. Nec parum scite dixit Ennius apud Ciceronem libro Officiorum secundo :

Benefacta male locata malefacta arbitror.

Index Adagiorum