III. 2. Colossi magnitudine. v

Κολοσσαῖος τὸ μέγεθος, id est Colossaea magnitudine. Proverbialis apud Lucianum hyperbole in homines praegrandi corporis mole, a statuis ingentibus, quas colossos appellant. Inter has in primis celebratur Solis colossus apud Rhodios, septuaginta cubitis altus (hoc est, juxta Festum Pompeium, pedes centum et quimque), cujus pollicem vix pauci potuerunt amplecti. Referuntur et alii apud Plinium prodigiosae magnitudinis. Nam iis impendio delectabantur olim imperatores Romani, quibus, ut videtur, magis erat cordi maximos esse quam optimos. Legimus et Aetnaeos dici praegrandes. De magnis ac vehementer molestis, qui Athones dicti sunt, alibi meminimus, quemadmodum et de Hamaxiaeis.

Index Adagiorum