Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 2077

III. 1Cucurbita sanior.lxxvii

Κολοκύντης ὑγιέστερος, id est Cucurbita salubrior. Suidas [Lex.] et Zenodotus pro adagio referunt. [Coll.] Athenaeus libro tertio citat hunc versiculum ex Epicharmo :

Ὑγιέστερον ὄν τ᾿ ἦν ἔτι κολοκύντας πολύ,

[Deipn.] id est

Eratque longe sanius cucurbita.

Versus Graecus constabit, si legas ἔτι γε. Nam ut nos adduximus, habetur in Athenaeo aedito per Aldum. Unde sit natum non indicat. Proinde divinandum id inde ductum, vel quia cucurbita non facile laeditur aeris vitio propter crustum quo tegitur, vel quod ea variis remediis efficax esse perhibetur, quemadmodum indicat Dioscorides libro secundo. [Mat. Med., II, *] Item Plinius libro vicesimo capite tertio. [Hist. Nat.] Nec una tantum species ad remedia : valet et sativa quam Graeci κολοκύνθην appellant, valet inanis intus silvestris, quam Graeci somphon, ut ait Plinius, dicunt ; [Hist. Nat.] valet et sativa minor κολοκυνθίς, quasi dicas cucurbitulam. Nobis videtur non absurde ductum hinc proverbium, quod cucurbita undique turgeat integra nec rimis hians nec vermiculis obnoxia. Est autem integritas et obesitas corporis sanitatis argumentum. Cognatum illi quod alias recensuimus : Κρότωνος ὑγιέστερος, id est Crotone salubrior .