II. 4. Crotone salubrius. xliii

Κρότωνος ὑγιέστερον, id est Crotone salubrius, de re nequaquam noxia, sed undequaque salutifera. Zenodotus ab animante sumptam paroemiam existimat. Est enim croton muscae genus (Theodorus redivum vertit, Hermolaus mavult ricinum dici Latine) placidum et innoxium neque suctu, neque alia quapiam re molestum. Strabo libro Geographiae sexto tradit hinc ortum, quod Crotoniatarum locus longe saluberrimus olim fuerit judicatus, vel hoc argumento, quod brevi temporis spacio quam plurimos produxerit tum athletas, tum philosophos, hoc est corporibus pariter atque animo praestantes viros : inter athletas praecipuum Milonem, inter philosophos Pythagoram. Idem eodem libro tradit Myscellum et Archiam pariter Delphos adiisse, ut de urbe condenda consulerent oraculum, et alterutrum pollicente deo Archiam opes delegisse, Myscellum loci salubritatem ; illum itaque Syracusas condidisse, hunc Crotonem, quarum urbium altera cessit in proverbium opulentiae, altera salubritatis. Allusit ad hoc proverbium Pallada in epigrammate :

Οὐκ ἀλόγως ἐν διζυθίοις δύναμίν τινα θείην

Εἶναι ἔφην· χθὲς γοῦν δίζυθον ἐν χρονίῳ

Ἠπιάλῳ κάμνοντι τεταρταίῳ περιῆψα,

Καὶ γέγονεν ταχέως οἷα Κρότων ὑγιής,

id est

Divinum quiddam vimque admirabilem inesse

Dizythiis certe diximus haud temere.

Namque heri quem febris longa et quartana tenebat,

Jam delassatum conficiens misere,

Dizython admovi, neque erat mora longa : Crotone,

Hoc ubi fecissem, sanior ille fuit.

Suida mavult ad animalis similitudinem referri, quod undique sui simile sit nec ullam habeat incisionem (nam ὑγιές interdum integrum dicitur, ut integer vitae, intefer mentis, pro quo Graeci ὑγιής). Est autem insecti genus, canibus ac bubus infestum. Suspicor esse, cujus sine nomine meminit Plinius libro undecimo, capite trigesimo quarto : Semper habet caput infixum sanguini, cumque cibi exitum non habeat, nimia satietate dehiscit. Nunquam in jumentis gignitus, in bubus frequens, in canibus aliquando, in quibus omnia, in ovibus et capris hoc solum. Verum pro insecto Stephanus indicat ultimam oportere acui : κροτών. Hesychius addit crotonem dici genus gummi Aegyptii, cujus varias medicinas indicat Plinius libro vigesimo quarto, capite undecimo. Quidam aiunt et sesamidem dici crotonem, fortassis eandem, quam Plinius libro vigesimo quinto, capite quinto appellat sesamoides ; quod ait elleboro admisceri solitum, quo tutius sumeretur. Id est, ni fallor, ellebori genus, quod Italia veratrum appellat. Quoniam haec herba non solum corpus morbis alias immedicabilibus liberat, verum et animum purgat ab insania, non admodum dissimile veri videtur hinc ductum proverbium Crotone salubrior. Sesami meminit et Dioscorides ; sesamae Plinius libro decimo quinto, capite septimo ; meminit sesami, quod sit arboris genus, unde confici solet oleum, quam alii vocant cyci, voce, ut videtur, Aegyptia, alii crotonem, alii rhibim, alii sesamum silvestre. Ibidem indicat et ex castaneis et ex oriza fieri simile genus olei. Rursum libro XXII, capite XXV meminit sesamae, cujus in remediis varios usus indicat. Caeterum quid sit dizythicum in epigrammate, nondum compertum habeo, nisi quod Plinius libro eodem circa finem ostendit zythum esse potionem apud Aegyptios repertam ex frugibus. Hinc δίζυθον dictum videtur quasi dicas duplicem cervisiam. Hac sibi medentur et hodie bibuli quidam.

Index Adagiorum