Adagiorum Chiliades

Ad hoc adagium referentia
Adagium 2076

III. 1.Minus de istis laboro quam de ranis palustribus.lxxvi

Μέλει μοι τὼν τοιοúτων οὐδέν, ἧττον τῶν ἐν τοῖς τέλμασι βατράχων, id est Nihilo major mihi rerum istarum cura quam ranarum in limo versantium. Proverbialis hyperbole qua significamus nihil omnino ad nos pertinere negotium. Recte dicetur et in obtrectatores quorum oblocutiones dicemus nos fortiter contemnere. Siquidem ranae tametsi assidue obganniant oblatrentque praetereuntibus et odiosam illam cantionem iterent sine fine, βρεκεκεκὲξ κοὰξ κοάξ, tamen nemo commovetur. Ad hoc facit quod Origenes Aegyptias ranas dialecticorum et sophistarum garrulitatem interpretatur in decretis pontificiis.