III. 1. Cum deo quisque et gaudet et flet. lxxviii

Ξὺν τῷ θεῷ πᾶς καὶ γελᾷ κὠδύρεται, id est

Deo volente quisque ridet atque flet.

Admonet adagium rerum humanarum celerem esse commutationem, neque in nobis situm ut res perpetuo secundae sint, verum utcumque fortunae libitum fuerit, ita vel secundis rebus attollimur vel adversis affligimur. Extat hic versiculus apud Sophoclem in Ajace flagellifero. Idem sibi vult illud Euripideum ex Iphigenia Aulidensi :

Οὐκ ἐπὶ πᾶσι σ᾿ ἐφύτευσ᾿ ἀγαθοῖς, Ἀγάμεμνον, Ἀτρεύς,

Δεῖ δέ σε χαίρειν καὶ λυπεῖσθαι·

Θνητὸς γὰρ ἔφυς. Κἂν μὴ σὺ θέλῃς,

Τὰ θεῶν οὕτω βουλόμεν᾿ ἔσται,

id est

Non te sevit ad omnia laeta,

Agamemnon, Atreus.

Gaudere atque dolere necesse est ;

Mortalis enim es. Sin tu nolis,

Tamen eveniet ; sic diis placitum.

Cum deo fit Graecis, quod fit favente numine. Contra sine deo, quod absque deorum favore. Pindarus in Pythiis hymno quinto : Οὐ θεῶν ἄτερ, id est Non sine diis. Idem ejusdem operis hymno nono : Ὠκεῖα δ᾿ ἐπειγομένων ἤδη θεῶν πρᾶξις ὁδοί τε βραχεῖαι, id est Velox actio jam diis accelerantibus brevesque viae. Rursus hymno decimo : Θεῶν τελεσάντων οὐδέν ποτε φαίνεται ἔμμεν ἄπιστον, id est Cum dii peregerint, nihil videtur esse incredibile. Et Vergilius :

Haud equidem sine mente reor, sine numine divum.

Ita quod praeter spem ultro obtingit divinitus fieri dicitur. Aristophanes in Equitibus :

Ἀλλ᾽ ὁδὶ προσέρχεται

Ὥσπερ κατὰ θεῶν εἰς ἀγοράν,

id est

Sed ipse in contionem prodit huc / Tanquam deo volente.

M. Tullius in Verrem actione quinta : Qui Metello divinitus hoc venit in mentem ? Et Horatius libro tertio Oda quarta : Non sine diis animosus infans. Σὺν ταῖς Μούσαις, id est Musis faventibus, Σὺν τοῖς θεοῖς, id est Diis bene juvantibus. Festivum est quod de Stratonico refert Athenaeus libro VIII  : Is cum esset parum insignis citharoedus haberetque in ludo suo novem Musarum imagines et Apollinis unam, discipulos duos, rogatus a quopiam quot haberet discipulos, Σὺν θεοῖς, inquit, δώδεκα, ludens amphibologia, Σὺν θεοῖς accipi potest annumeratis diis aut diis faventibus. Porro veteres praecipuum numen tribuebant fortunae, cui tribuitur quidquid feliciter aut secus evenit ; de qua Demosthenes in oratione Ad Philippi epistolam : Μεγάλη γὰρ ῥοπή, μᾶλλον δὲ τὸ ὄλον ἡ τύχη ἐστὶ πρὸς ἅπαντα τὰ τῶν ἀνθρώπων πράγματα, id est Magnum enim momentum, immo verius totum est ipsa fortuna ad omneis hominum actiones. Item Aeschynes in Apologia Περὶ παραπρεσβείας : Ἡ τύχη πάντων ἐστὶ κυρία, id est In fortunae manu sunt omnia.

Index Adagiorum