II. 10. Ardens vestis. xcviii

Αἴθεις πέπλος, id est Ardens vestis, sive, quemadmodum in aliis legitur exemplaribus, Αἴθεις ἐν πέπλῳ, id est Incensus in veste. Zenodotus prodidit dici solitum de iis, qui seditionem moverent calumniasque sererent. Existimat autem adagium natum a veste Nessi Centauri sanguine infecta, quam a Dejanira missam cum induisset Hercules, incensus igni sacro periit. Porro fabulam idem recenset ad hanc ferme sententiam : Reliquis Centauris expugnatis ac confectis ab Hercule, Nessus unus omnium suffugerat. Is pervenit ad flumen Evenum et in ejus ripa versans solitus est adeuntes transmittere. Deinde evenit, ut Hercules in Trachinem ad Ceycem una cum Dejanira proficisceretur. Posteaquam igitur ipse jam fluvium transmisisset, Nesso mandavit, ut Dejaniram transferret. At is inter transvehendum vim coepit adferre mulieri. Quod simul ac Hercules intellexisset, videlicet illa vociferante, Nessi praecordia jaculo perfodit. At is sentiens letale vulnus neque se posse mortem effugere, mulierem accersit, Si vis, inquiens, tibi amatorium efficacissimum parare, quo possis Herculem inflammare in amorem tui et, si quando deperibit aliam, in tui cupidinem revocare, fac illum meo sanguine perungas, atque ea persuasa Nessi sanguinem e vulnere fluentem apud sese servavit. Itaque postquam Trachinem adiisset ac rursum inde profectus Oechaliam adortus civitatem cepisset, reliqua populatus Iolen puellam captivam secum abduxit. Immolaturus autem Jovi parenti victimas ob res bene fortunatas ad Dejaniram mittit jubens, ut sibi vestem aliquam magnificam mitteret. Illa certior facta de Ioles raptu veritaque, ne Hercules illam pluris quam sese faceret, ut est zelotypum mulierum genus, vestem Nessi cruore tinctam imbutamque mittit, philtrum se mittere rata. Hanc indutus Hercules rem divinam peregit. Caeterum ubi calefacta veste venenum excitatum corpus graviter adurere coepisset, avellere conatus est, verum jam ita penitus adhaeserat, ut non sine carnibus ipsis revelli posset. His itaque malis discruciatus Hercules in Trachinem deducitur. Interim illa cognitis iis, quae acciderant, suspendio spontaneam mortem sibi conscivit. At Hercules jussit Hyllo (nam hunc ex Dejanira sustulerat natu jam grandem), Iolen duceret uxorem. Quo facto in monte Oeta rogum extruxit eumque conscendit. Porro cum illo jubente nullus ex Herculis comitibus auderet ignem subdere, videlicet metu contagii, pastor quidam forte repertus, qui ignem immitteret, atque huic officii praemium sua tela dono dedit. Ardente jam rogo ferunt nubem non sine tonitru obsepsisse Herculem atque ita sublatum ad deorum consortium.

Adagium referri non absurde poterit et ad vestem illam, quam Medea venenis imbutam Jasonis novae nuptae dono misit. Quidam existimant naphtha infectam fuisse ; itaque admotis undique ex nuptiarum ritu tedis flamma transiliit, pariter et puellam et patrem auxiliari cupientem exussit. Hujus rei mentionem facit Euripides in tragoedia, cui titulus Medea. Hujusmodi fabellas, ut saepenumero testatus sum, nisi vererer, ne parum eruditis viderer incuria praeterisse, cum in vulgatis collectaneis habeantur, nequaquam adscripturus eram.

Index Adagiorum