II. 10. Senecta leonis praestantior hinnulorum juventa. xcix

Γῆρας λέοντος κρεῖσσον ἀκμαίων νεβρῶν, id est

Leo senex vigente potior hinnulo.

Citatur apud Stobaeum ex Hippothoonte poeta. Senectus viri fortis ac strenui praestantior est juventa quorundam ignavorum et imbecillium juvenum. Venustius fiet, si longule transferatur, veluti si quis ingenium docti senis et exercitati praeferat ingenio parum eruditi juvenis. Dicetur non inepte et in senectutem crudam viridemque animique viribus adhuc pollentem, in quam competet illud Euripidis ex Ione :

Τὸ τοῦ ποδὸς μὲν βραδύ, τὸ τοῦ δὲ νοῦ ταχύ,

id est

Tardus quidem pes, animus est velox tamen.

Eodem pertinet illud ejusdem in Andromacha :

Πολλῶν νέων γὰρ κἂν γέρων εὔψυχος ᾖ Κρείσσων,

id est

Gnavus senex et juvenibus compluribus

Praestat.

Aristophanes alicubi :

Ἐγὼ τοὐμὸν νομίζω γῆρας εἶναι κρεῖττον ἢ πολλῶν κοκίννους νεανιῶν,

id est

Meam senectam praeferendam existimo

Complurium comis adulescentium.

Index Adagiorum