I. 3. Hostium munera non munera. xxxv

Priscorum superstitio credidit observanda vel maxime munera, a quibus, quo animo mitterentur. Propterea quod quae darentur ab iis, qui nobis male cuperent, exitio plerumque fuisse constaret. Ita ut fuit pyxis illa fallax per Pandoram a Jove Prometheo missa. Quemadmodum fuit et vestis, qua Medea novam nuptam Jasonis donavit. Rursum vestis illa, quam Dejanira misit Herculi. Proverbiorum interpretes existimant hanc paroemiam ex historia natam, quae refertur apud Homerum Iliados libro septimo. Narrat autem Hectorem et Ajacem inita amicitia dona inter sese permutasse atque Hectorem Ajaci donasse gladium, Ajacem Hectori dedisse balteum, deinde pariter ambobus suum munus exitio fuisse. Siquidem Ajax victus ab Ulysse cognitisque iis quae per insaniam tum dixerat tum fecerat, eodem gladio sibi necem conscivit. Item Hector per occasionem baltei occisus est ab Achille juxta muros Trojanos. Adagium refertur apud Sophoclem in Ajace Magistogophoro, sed ita refertur ut non ab Ajace natum, sed tanquam vetus jam tum ab eo videatur usurpari. Siquidem is posteaquam mori decrevisset, execratur eum gladium quem quondam ab inimicissimo dono acceperat, eumque sibi fuisse inauspicatissimum ait neque quicquam omnino postea feliciter apud Argivos successisse. Deinde suspicionem hanc vulgato dicto confirmans ait  :

Ἀλλ᾿ ἔστ᾿ ἀληθὴς ἡ βροτῶν παροιμία

Ἐχθρῶν ἄδωρα δῶρα κοὐκ ὀνήσιμα,

id est

Quin verum

id est

mortalium proverbium,

Non esse dona dona quae veniant tibi

Ab hoste, verum inauspicata ac noxia.

Hac de re fertur epigramma Graecum hujusmodi :

Ἕκτωρ Αἴαντι ξίφος ὤπασεν, Ἕκτορι δ᾿ Αἴας

Ζωστῆρ᾿· ἀμφοτέρων ἡ χάρις εἷς θάνατος,

id est

Ajaci datus ensis ab Hectore, balteus Ajace

Hectori, utrique suum donum erat exitio.

Rursum ex alio quodam epigrammate :

Οὕτως ἐξ ἐχθρῶν αὐτοκτόνα πέμπετο δῶρα,

Ἐν χάριτος προφάσει μοῖραν ἔχοντα μόρου,

id est

Atque ita ab hoste hosti veniunt letalia dona,

Quae studii specie fata necemque ferunt.

Huc spectat et illud quod apud Euripidem Medea recusans Jasonis xenia tanquam perniciem allatura,

Κακοῦ γὰρ ἀνδρὸς, inquit, δῶρ᾿ ὄνησιν οὐκ ἔχει,

id est

Laedit, juvat nil improbi munus viri.

Mali viri munera inutilia
Servius ostendit et Vergilium huc allusisse, cum ait in Aeneidos libro quarto :

Ensemque recludit

Dardanium, non hos quaesitum munus in usus.

De gladio loquitur ab Aenea relicto, quo Dido sese confodit, quem Aeneam hostem et impium eadem vocat. Huic asscribendum loco, quod arcanae scripturae proverbia admonent, ne de inimico reconciliato simus securi. Item proverbialis ille senarius :

Λόγον παρ᾿ ἐχθροῦ μήποτ᾿ ἡγήσῃ φίλον,

id est

Ab hoste dicta ne unquam amica duxeris.

Et alter huic similis :

Ἐχθροῖς ἀπιστῶν μήποτ᾿ ἂν πάθοις βλάβην,

id est

Diffisus hosti nil feres unquam mali.

Pauper diviti dans petit Proverbium accommodari poterit etiam ad illos, qui pauperes munusculis quibusdam captant divites ad eum modum liberalitatem illorum velut elicientes. Neque enim hoc est dare munus, sed flagitare. Unde Plutarchus in commentariolo Περὶ τοῦ ΕΙ τοῦ ἐν Δελφοῖς probat, quod Dicearchus Archelao ab Euripide putat :

Οὐ βούλομαι πλουτοῦντι δωρεῖσθαι πένης,

Μή μ᾿ ἄφρονα κρίνῃς, ἢν διδοὺς αἰτεῖν δοκῶ,

id est

Donare pauper diviti velim nihil,

Ne stultus habear scilicet, si muneris

Titulo atque specie dona videar poscere.

Quadrabit et in eos qui per artes magicas daemonum utuntur obsequiis (nam ea demum exeunt in perniciem utentium), et in heredipetas postremo, qui quovis officio captant non ex animo, sed aliud spectantes. Itaque mutatione voculae novabitur paroemia nempe hoc pacto : Κολάκων ἄδωρα δῶρα et πενήτων ἄδωρα δῶρα. Denique ποιητῶν ἄδωρα δῶρα, quemadmodum admonuimus in operis initio.

Index Adagiorum