II. 10Gallorum incusare ventres.xcvii
Ἀλεκτρυόνων μέμφεσθαι κοιλίαν, id est Gallorum incusare ventrem. De edacibus ac luxu multum absumentibus facultatum. Huic enim animanti venter mirifice calidus, ita ut omnia statim concoquat. Aristophanes in Vespis :
[Vesp.] id estἈλεκτρυόνος μ᾿ ἔφασκε κοιλίαν ἔχειν·
Ταχὺ γὰρ καταπέψει τἀργύριον,
Hoc genus homines Graeci dicunt καταπιεῖν τὴν οὐσίαν, id est devorare substantiam ; id enim est atrocius quam καταφαγεῖν. Summam autem profusionem ac celerrimam indicant verbo ἀφανίζειν, id est sic absumere, ut nusquam appareat vestigium. Utitur his omnibus, sed postremo frequentissime Aeschines in Timarchum : Πάντ᾿ ἠφάνισεν. [Tim.]Mihi dixerat ventrem esse gallinacei ;
Velociter enim concoquet hoc argentulum.