II. 10. In sinu manum habere. xxxii

In sinu manum habere dixit Theocritus tenaces et ad largiendum pigros. Sic enim ait in Charitibus :

Νενίκηνται δ᾿ ὑπὸ κερδέων.

Πᾶς δ᾿ ὑπὸ κόλπου χεῖρας ἔχων πόθεν αὔξεται ἀθρεῖ

Ἄργυρος,

id est

Lucrique cupidine victus

Imque sinu unusquisque manus habet, illud et unum

Spectat, qua ratione sibi aucta pecunia crescat.

Porro quod ait Scevola libro Pandect. XXII, titulo De probationibus, in sinu meo habui, pro eo, quod est in potestate mea clam habui, magis pertinet ad illud, quod alibi nobis dictum est : In sinu gaudere. Verba Caii sunt haec : Titio centum do lego, quae mihi pertulit ; quae ideo ei non cavi, quod omnem fortunam et substantiam, si quam a matre susceperat, in sinu meo habui sine ulla cautione.

Index Adagiorum