II. 10. Manum habere sub pallio. xxxi

Manum habere sub pallio dicuntur qui languent otio. Quintilianus libro duodecimo damnat eos, qui nunquam commoventur inter agendum semperque manum, quod aiunt, habent sub pallio. Quapropter, inquit, mihi falli multum videntur qui solos esse Atticos credunt tenues et lucidos et significantes, sed quadam eloquentiae frugalitate contentos ac semper manum intra palium continentes. Hactenus Fabius. Sumptum est a gestu rhetorum. Nam qui languent, manum occultant sub pallio, qui commoti sunt, proferunt ; et agitatione manus brachiique pronuntiabantur ea, quae contentionis plusculum haberent. Subindicat hoc et Aeschines in oratione contra Timarchum de sobrietate priscorum rhetorum loquens : Ὥστε ὃ νυνὶ πάντες ἐν ἔθει πράττομεν, τὸ τὴν χεῖρα ἔξω ἔχοντες λέγειν, τότε τουτὶ θρασύ τι ἐδόκει εἶναι καὶ εὐλαβοῦντο αὐτὸ πράττειν, id est Itaque quod nunc omneis ex more facimus, ut inter dicendum manum extra pallium habeamus, tum temporis confidentiae tribuebatur ac verebantur id facere. Addit Salamine spectari statuam Solonis manum intra pallium habentis.

Index Adagiorum