II. 10. Praemansum in os inserere. xxxiii

M. Tullius in Oratore suo, libro II, proverbii vice usurpat praemansum in os inserere pro eo, quod est rem in docendo nimis enucleate nimisque frustulatim tradere. Quod facere quidam assolent, qui velut ingeniis auditorum diffidant, ita nihil omittunt, inculcantes etiam minutissimas nugas. Sumpta est figura a nutricibus, quae pueris adhuc edentulis cibum praemansum in os inserunt. Verba Tullii sunt haec : Ego autem si quem nunc plane rudem institui ad dicendum velim, his potius tradam assiduis, uno opere eandem incudem die noctuque tundentibus, qui omneis tenuissimas particulas atque omnia minima mansa, ut aiunt nutrices, infantibus pueris in os inserant. Aulus Gellius Noctium Atticarum libro IV, capite I, etiam si locus hic depravatus est ; sic enim habent codices vulgati : Nam hoc quidem pervulgatum est, definitionem omnem ex genere et differentia consistere. Sed si item praemandare, quod aiunt, postulas, faciam sane id quoque honoris tui gratia. Ego legendum arbitror Sed si idem me tibi praemandere, quod aiunt, postulas. Praemandere dixit pro eo, quod est plus quam crasse explicare rem alioqui non difficilem, nisi si quis plane sit puer. Hoc adagii manet etiam hodie, cum aiunt : Annon sat tibi datam occasionem esse ? Num postulas, ut tibi praemandatur etiam ? Non dissimile est huic, quod idem Cicero scipsit ad Atticum : Sed haec hactenus, ne videar περὶ μικρὰ σπουδάζειν. Etsi nunc quidem maxima mihi sunt haec. Et Graeci μικρολογεῖν aiunt pro eo, quod est circa minutula quempiam anxium esse.

Index Adagiorum