I. 3. In sinu gaudere. xiii

In sinu gaudere est tacitam apud se voluptatem sentire neque quod vulgo faciunt foras proferre gaudii notas. Tibullus :

Qui sapit, in tacito gaudeat ille sinu.

Propertius item :

In tacito cohibe gaudia clausa sinu.

Idem :

Alter in alterius mutua flere sinu.

De amantibus dictum, qui secretas animi curas invicem effundunt, quas aliis coelant tamen. Cicero Tusculanarum quaestionum libro tertio : Quoniam haec plausibilia non sunt, ut in sinu gaudeant, gloriose loqui desinant. Plinius Caecilius libro secundo, epistola prima : Quibus ex causis necesse est tanquam immaturam mortem ejus in sino tuo defleam. Est aliquoties apud Senecam velut epistola centesima sexta : Si bona tua non jactaveris, si scieris in sinu gaudere. Atque ea quidem loquendi figura videtur ab Homero sumpta mutuo, qui in Odysseae vicesimo secundo libro sic ait :

Ἐν θυμῷ γρηῦ, χαῖρε καὶ ἴσχεο,

id est

In tacito longaeva sinu preme gaudia nutrix.

Perinde dictum est in sinu, quasi dicas : in pectore tuo, non in labiis aut fronte, quibus partibus vulgus consuevit prodere quid in animi penetralibus occultat. Marcus Tullius in epistola quadam ad Quintum fratrem : Mihi crede in sinu est, neque ego discingor. His verbis promittit fidem silentii. Nam si quis discingatur, effluit quod sinui creditum est. Plutarchus in vita Catonis Uticensis e sinu dixisse videtur pro intima familiaritate : Ὑπάτους Πείσωνά τε Καλπούρνιον, ὃς ἦν πατὴρ τῆς Καίσαρος γυναικός, καὶ Γαβίνιον Παῦλον, ἐκ τῶν Πομπηίου κόλπων ἄνθρωπον, ὥς φασιν οἱ τὸν τρόπον αὐτοῦ καὶ βίον εἰδότες, id est Pisonem Calpurnium, qui erat pater uxoris Caesaris, et Gabinium Paulum ex intimis Pompeii sinibus, ut aiunt qui mores ac vitam hominis norunt. Scaevola libro Pandectarum vicesimo secundo, titulato De probationibus capitulo vicesimo septimo paulo diversius usurpat : Quod omnem, inquit, fortunam et substantiam, si quam a matre susceperat, in sinu meo habui sine ulla cautione. In sinu meo dixit pro in potestate ac fide mea, quod enim alterius fidei committimus, in sinum deponere dicimur. Ita Terentius : Hanc mihi in manum dat.

Index Adagiorum