II. 9.Si tibi machaera est, et nobis urbina est domi.xiii
Plautus in Bacchidibus :
[Bacch.] Quoties malum malo opponitur ; nam machaera et urbina utrumque teli genus est. Sunt autem apud Plautum Chrysali verba minas minis referentis et militis saevitiam saevis item dictis retundentis. Placiades Fulgentius pro urbina legit veruina et interpretatur teli genus oblongum. Simillimum est illis : Par pari et Malo nodo malus quaerendus cuneus.Si tibi est machaera, et nobis urbina est domi.