I. 1. Par pari referre. Ἴσον ἴσῳ ἐπιφέρειν. xxxv

Terentius in Eunucho paroemiam usurpat superiori non admodum dissimilem : Par pari referto. Qua monemur, ut tales simus in alios, quales in nos illos experimur. Ac juxta Medeam Euripideam amicis simus amici, inimicis infesti, in perfidos perfidi, parcos parci, clamosos clamosi, impudentes improbi ; denique utcumque meritum merito simili retaliemus. Idem in prologo Phormionis :

Quod ab ipso allatum est, sibi id esse relatum putet.

Non inconcinne tum quoque usurpaverimus, si quando verba verbis, blanditias blanditiis, promissa promissis pensamus. Huc pertinet illud non illepidum quod refert Aristoteles libro Moralium nono. Dionysius citharoedum accersiverat, ut sibi caneret in nuptiis, atque cum eo his pactus est legibus, ut quo doctius meliusque caneret, hoc copiosiorem ferret mercedem. Annixus est omni artificio citharoedus, uti quam scitissime caneret sperans amplissimum praemium. At postridie pactam mercedem reposcenti musico, qui conduxerat, ait jam persoluisse sese, quod esset pollicitus, nempe par pari retulisse proque voluptate reposuisse voluptatem, spem lucri significans, quae quidem hoc major fuerat, quo magis ex arte cantasset. Verum hoc loco negat philosophus par pari relatum, propterea quod alter id quod volebat accepit, alter eo quod expetebat frustratus est. Huc videtur respexisse Euripides, cum ait in Andromache :

Σώφρων καθ᾿ ἡμᾶς σώφρον᾿ ἀντιλήψεται,

Θυμούμενος δὲ τεύξεται θυμουμένων,

id est

Modestus in nos sentiet modestum item,

Commotus autem nos reperiet concitos.

Porro proverbium natum videri potest a compotationibus veterum Graecorum, apud quos aequalibus cyathis bibere mos erat. Archippus in Amphitryone secunda apud Athenaeum libro decimo :

Τίς ἐκέρασε σφῶν, ὦ κακόδαιμον, ἴσον ἴσῳ;

id est

Quis par, sceleste, miscuit vobis pari ?

Item Cratinus in Pytine :

Τόν δ᾿ ἴσον ἴσῳ φέροντ᾿ ἔγωγ᾿ ἐκτίσομαι,

id est

At par pari reddenti ego respondero.

Item libro sexto : Οὐ διὰ τῶν ἐν τῇ Ῥώμῃ ἴσον ἴσῳ τὸν ἰχθὺν πωλούντων, id est Non per eos, qui Romae piscem vendunt parem pari, sentiens singulos pari precio aestimatos vendi. Erat haec vox ἴσον ἴσῳ sollemnis inter propinandum, ut ex eodem auctore facile liquet. Ea significabant aut pares esse cyathos aut tantundem additum aquae, quantum inesset vini. Hujus formae sunt illa : paria facere, pro pensare ex aequo, et parem calculum ponere. Plinius ad Flaccum : Accepi pulcherrimos turdos, cum quibus parem calculum ponere nec urbis copiis ex Laurentino nec maris jam turbidi tempestatibus possum. Marcus Tullius libro De Oratore ad Brutum par pari retulit ad schema rhetoricum, quo membra orationis pari syllabarum numerum sibi respondent. Nam, inquit, cum aut par pari refertur aut contrarium contrario opponitur aut quae similiter cadunt verba verbis comparantur, quicquid ita concluditur, plerumque fit ut numerose cadat.

Index Adagiorum