II. 9. Simonidis cantilenae. xii

Σιμωνίδου μέλη, id est Simonidis cantilenae. De vafris ac subdolis dictum est. Hunc tradunt primum astutiam et quaestum in artem induxisse. Erant illi duo scrinia, alterum gratiarum, alterum praemiorum, quae cum post tempus aliquantum aperuisset, gratiarum arculam semper offendebat inanem, praemiorum semper plenam, hoc commento significans se nolle gratis donare carmina. Meminit hujus rei Plutarchus in libello Περὶ τῆς πολυπραγμοσύνης. Unde Aristophanes apud Suidam : ᾎσαι Σιμωνίδου μέλη, id est Cane Simonidis carmina. Meminit Aristophanes in Avibus :

Πρῶτον μὲν αὐτὸν τὴν λύραν λαβόντ᾿ ἐγὼ ᾿κέλευσα ᾎσαι Σιμωνίδου μέλη,

id est

Primum quidem ipsi jussi, uti sumpta lyra sonaret,

Simonideam cantionem.

Ad duo scrinia allusit Thocritus in Charitibus :

Ὀκνηραὶ δὲ πάλιν κενεᾶς ἐπὶ πυθμένι χηλοῦ,

id est

Rursus at ignavae vacuo intra scrinia fundo.

Index Adagiorum