I. 2. Malo nodo malus quaerendus cuneus. v

Ad hanc sententiam alludit et illud : Malo nodo malus est quaerendus cuneusIta divus Hieronymus ad Oceanum : Interim juxta vulgare proverbium, malo arboris nodo malus cuneus requirendus estEo licebit uti, quoties malum simili malitia retundimus. Sumptum a sectoribus roborum, qui siquando durior in ligno nodus inciderit, nolunt in eo periclitari securim, verum cuneum quempiam durum magis quam bonum inserunt. Congruit huic illud Sophoclis apud Plutarchum ἐν τῷ Περὶ τῆς εὐθυμίας :

Πικρὰν χολὴν κλύσουσι φαρμάκῳ πικρῷ,

id est

Remedio amaro bilem amaram diluunt

Index Adagiorum