II. 9. Theagenis pecuniae. vi

Θεαγένους χρήματα τά τ᾿ Αἰσχίνου, id est Theagenis pecuniae quemadmodum Aeschinis. Jocus proverbialis in eos, qui pauperes cum essent, tamen divites haberi volebant. Hoc morbo notatus est uterque, et Theagenes, et Aeschines. Unde cognomen his additum Σέλλοις, a Sello quopiam inepte ambitioso, qui cum re esset perquam tenui, tamen affectabat videri locuples, unde qui hoc morbo laborabant σελλίζειν dicebantur. Finitimum ei, quod alio dicetur loco, Φανίου θύρα, id est Phaniae janua. Proverbii meminit Aristophanes in Avibus :

Ἵνα καὶ τὰ Θεαγένους τὰ πολλὰ χρήματα

Τά τ᾿ Αἰσχύνου γ᾿ ἅπαντα,

id est

Ubi sunt Theagenis plurimae pecuniae

Et Aeschynis quidem universae.

Index Adagiorum