II. 9. Ter. v

Ne illud quidem figura proverbiali vacat, quod Graeci numeri additione rem amplificant, maxime ternionis, fortassis quod is apud priscos et absolutissimus et sacer habebatur, ut quicquid ter dictum aut factum esset, id ratum et efficax haberetur ; unde in magorum mysteriis adhiberi solitus. Vergilius in Pharmaceutria :

Terna tibi haec primum triplici diversa colore

Licia circundo terque haec altaria circum

Effigiem duco ; numero deus impare gaudet.

Et apud Theocritum in ejusdem tituli carmine :

Ἐς τρὶς ἀποσπένδω καὶ τρὶς τάδε πότνια φωνῶ,

id est

Ter libo, ter et haec pronuncio mystica verba.

Item in ceremoniis funebribus : Et supremum ter voce ciemus. Apud Euripidem in Hecuba praeco ter iterato verbo silentium indicit :

Σιγᾶτ᾿, Ἀχαιοί, σῖγα πᾶς ἔστω λαός,

Σῖγα σιώπα,

id est

Silete, Achivi, populus omnis silens

Taciturnitate silentioque.

Aristophanes in Ranis :

Τούτοισιν ἀπαυδῶ καὖθις ἀπαυδῶ καὖθις μάλ᾿ ἀπαυδῶ,

id est

Istis recuso iterumque recuso rursum valde recuso.

Passimque legitur non solum apud poetas, verumetiam oratores τρὶς μιαρός, τρὶς κατάρος, τρὶς μακάριος, τρὶς μέγιστος, τρὶς ἄθλιος, id est ter scelestus, ter execrabilis, ter beatus, ter maximus, ter infelix. Quod Latini dumtaxat in carmine sunt imitati. Vergilius : O ter quaterque beati. Ovidius :

Omina bis dices vera fuisse mea.

Est illud etiam nunc vulgo familiare, ut si quid asseverent vehementius, id ter repetant, ut hinc etiam adagium ortum videri possit. Strabo libro Geographiae primo, quod Homerus scribit Charybdim ter in die reddere quod absorbuit, ter resorbere, qum constet id non fieri nisi bis in die, excusat hac hyperbole, quasi τρὶς non sonet hic numerum, sed vehementiam. Ad hanc sermonis formam pertinet quod est apud Platonem libro De Republica, X : Καὶ τὰ ἔργα αὐτῶν ὁρῶντες οὐκ αἰσθάνονται τριττὰ ἀπέχοντα τοῦ ὄντος, id est Et cum vident illorum opera, non intelligunt ea tertio gradu abesse a veris. Agit de iis, qui e poetis sumunt recte vivendi rationem, qum illi pro veris tradant phantasmata. Durat hujus sermonis vestigium et hodiernis diebus in lingua Gallica, qui hujus syllabae adjectione e comparativo faciunt superlativum, nisi quod inversis literis tre sonant pro ter.

Index Adagiorum