III. 5. Phaniae janua. xxxvii

Φανίου θύρα, id est Phaniae janua. Eustathius in Odysseae Ω ostendit dictum de his, qui simulant sese congestas opes habere, quae nusquam sunt. Ductum a Phania quodam, qui falsam de se praebuerit opinionem, quasi multam divitiarum vim domi constructam ac reconditam haberet. Diximus alibi de Phani janua, in proverbio Phani ostium, quod an idem sit cum hoc necne viderint docti.

Index Adagiorum