II. 8. Eretriensium rho. liii

Ἐρετριέων ῥῶ, id est Eretriensium rho. Ubi quis crebrius et asperius eam literam sonaret, quo nomine nunc male audiunt apud Gallos Picardi. Notantur item quibus Alcibiadis labdacismus impendio placebat. Ridetur Arrius a Catullo, quod

Chommoda dicebat, si quando commoda vellet

Dicere, et hinsidias Arrius insidias.

Ac tum mirifice credebat se esse locutum,

Cum quantum poterat dixerat hinsidias.

Adagium refertur a Diogeniano. Meminit Plato in Cratylo : Οἶσθα οὖν, ὅτι ἐπὶ τὸ αὐτὸ ἡμεῖς μέν φαμεν σκληρότης, Ἐρετριεῖς δὲ σκληροτήρ, id est Scis, quod nos pro eodem dicimus sclerotes (id est durities), pro quo Eretrienses scleroter. Ex quo liquet Eretrienses adamasse hanc literam ρ, quam loco σ supposuerint, qum contra Athenienses eam verterint in σ, ut θαρσεῖν pro θαρρεῖν. Quoniam ea litera dicitur impetus ac vehementiae significationem habere, videtur et in homines praecipites ac violentos congruere proverbium.

Index Adagiorum