II. 8. Equo senescenti minora cicela admove. lii

Ἵππῳ γηράσκοντι τὰ μείονα κείκελα ἐπίβαλλε, id est Equo senescenti minora cicela admove. Admonet adagium, ubi vires per aetatem fatiscunt, respirationem ac refocillationem quandam a laboribus dandam et decrescente robore minuendos labores, augendam remissionem. Ductum aiunt ab equis militaribus, quibus senescentibus levius τρισίππιον admovebant ; est autem τρισίππιον ceu rotula quaedam, publica nota, quae igni candefacta malis equorum imprimi consuevit. Zenodotus ostendit proverbium extitisse apud Cratetem comicum in Samiis. Videtur carmen heroicum, si tantum legas κύκλ᾿ ἐπίβαλλε. Nam κείκελα nondum reperi apud ullum auctorem praeterquam apud Zenodotum. Trisipii meminit Hesychius. Videtur autem κείκελον aliquid esse non dissimile trisippio.

Index Adagiorum