I. 2. Foras Cares, non amplius anthisteria. lxv

Cares ite foras Θύραζε Κᾶρες, οὐκέτ᾿ Ἀνθιστήρια, id est :

Cares foras : peracta enim anthisteria.

Dici consuevit, ubi quis semper eadem sibi sperat commoda, aut idem semper licitum fore credit, quod aliquando pro temporis ratione fuerit permissum. Veluti si quis semel expertus cujuspiam liberalitatem, subinde redeat, aliquid muneris petens, aut cum pueri permissam sibi ad tempus feriandi, ludendique facultatem ultra tempus prorogant. Originem proverbii tradunt ad hunc modum. Atheniensibus mensis quidam Anthisterion appellabatur, quod is plurimos flores progigneret. In hoc festa quaepiam agebantur, et convivia liberiora, quemadmodum in Saturnalibus fieri consuevit apud Romanos, in quibus et servis accumbere licebat, feriatis interim ab opere. Exactis autem feriis, cum jam ad solitas operas revocarentur, hoc pacto dicebant heri, Foras Cares, non jam amplius anthisteria. Cares autem servos appellabant, quod ea gens mercenariis operis quaestum factitaret, velut omnium servi quicumque conduxissent. Sunt qui dicant, Cares olim Atticae regionis partem obtinuisse. Athenienses autem, cum Anthisteriorum sollemnitatem agerent, solere Cares in civitatem, atque in domos receptos ad festi communionem admittere, deinceps, peracto sollemnitatis tempore, si quos e Caribus offendissent in urbe cessantes, per jocum dicebant :

Θύραζε Κᾶρες, οὐκέτ᾿ Ἀνθιστήρια,

id est :

Exite Cares, acta enim anthisteria.

Sonat autem ea vox Graeca, perinde, quasi dicas Floralia Latine, quorum licentia multorum literis notissima. Non diversum est, quod ait Seneca in ludicro in Claudium scripto, Non semper erunt Saturnalia. Nam Saturnalibus, servis quoque libertas erat. Saturnalia non semper erunt

Index Adagiorum