I. 2. Ubi timor, ibi et pudor. lxiv

Ἵνα δέος, ἔνθα καὶ αἰδώς, id est Ubi timor, ibi et pudor. Proverbialis sententia, quae hodie quoque vulgo manet, cui similis illa Terentiana : Omneis deteriores sumus licentia. Et maxima pars hominum formidine fustis a male factis temperat. Plato libro De legibus quinto : Ἡ δὲ ἄδεια ἀναισχυντίαν ἐνέτεκεν, id est Audacia vero parit impudentiam. Ἄδειαν autem vocant, cum abest metus. Item in Euthyphrone citat ex poeta quopiam. Est enim hemistichion carminis heroici :

Ἵνα γὰρ δέος, ἔνθα καὶ αἰδώς,

id est :

Ubi enim timor, et pudor illic.

Suidas indicat esse Epicharmi.

Index Adagiorum