II. 7. Multitudo imperatorum cariam perdidit. vii

Πολλοὶ στρατηγοὶ Καρίαν ἀπώλεσαν, id est

Multi duces deperdidere Cariam.

Admonet senarius nihil esse perniciosius licentia multitudinis, dum nulli paretur, sed pro sua quisque libidine rem gerit. Hanc Graeci vocant ἀναρχίαν, malum poene tyrannide pejus, qua nihil potest esse pejus. Par autem malum est πολυαρχία cum eo, quod dicitur ἀναρχία. Idem docet Homericum illud Iliados libro secundo, quod ipsum in proverbium abiit :

Οὐκ ἀγαθὸν πολυκοιρανίη, εἷς κοίρανος ἔστω,

id est

Multos imperitare malum est, rex unicus esto.

Nam his verbis Ulysses milites tumultuantes, in quibus erat et Thersites, compescit. Eum Homeri versiculum usurpavit Dion, cum videret Heraclidem moliri factionem. Auctor Aemilius Probus. Natum adagium a Caribus quondam florentissimis, postea per civiles seditiones eo redactis, ut etiam in vilitatis proverbium abierint, quemadmodum alio docuimus loco.

Index Adagiorum