II. 7. Nescit capitis et inguinis discrimen. vi

Qui eo impudentiae vel caecitatis potius devenerunt, ut nullum prorsus faciant discrimen inter honestum ac turpe, hi nescire dicuntur, quid intersit inter caput et inguen. Inter honesta corporis membra caput primum obtinet locum ac proinde recte nudatur ; quae vero sub ventre sunt, ut inhonesta teguntur. Juvenalis de muliere temulenta :

Quid enim Venus ebria curat ?

Inguinis et capitis quae sint discrimina nescit.

Proverbiali figura dictum videtur.

Index Adagiorum