II. 7. Mus albus. viii

Μῦς λευκός, id est Mus albus, apud Suidam ; Μῦς κακός, id est Mus malus, apud Diogenianum. In hominem lascivum et libidinis immodicae dicebatur. Nam mures domestici salacissimi sunt, praesertim albi. Aelianus miram esse murum salacitatem auctorum testimoniis docet libro duodecimo, capite decimo. Atque inter multa illud addit : Epicratem in fabula quapiam, cum mulierem significare vellet prodigiosae libidinis, μυωνιάν appellasse, citatque proverbium Μῦς λευκός ex Philemonis comoedia. Unde receptum videtur, ut inter amatoria blandimenta, quemadmodum passerculi, columbulae et id genus aliorum, itidem et muris cognomentum usurpetur. Martialis :

Nam cum me murem, cum me tua lumina dicas.

Index Adagiorum