II. 6. Scipioni arundineo inniti. lxx

Ad eandem formam pertinet quod apud Hebraeos in proverbio fuisse videtur, Arundineo inniti baculo, de eo qui spes suas figit in his qui non solum non possunt esse praesidio, verumetiam noceant destituto. Siquidem arundineus scipio non modo non sustinet innitentem, verumetiam manum penetrat ac vulnerat. In libri Regum quarti capite decimooctavo et item apud prophetam Esaiam capite trigesimosexto ac rursum apud Ezechielem capite XXIX. Aegyptus et Aegypti rex baculus arundineus dicitur, cujus fiducia bellum suscipiebatur, et futurum praedicitur, ut is confractus non solum non fulciat innitentem, verumetiam manum illius perterebret. Non admodum abludit ab illo quod alibi retulimus : Ficulnum auxilium.

Index Adagiorum