II. 6. In caducum parietem inclinare. lxix

Proverbiali figura in caducum parietem inclinare dicimur, cum nitimur confidimusque rei parum firmae, ducta metaphora ab aedificiis. Hadrianus imperator de Commodo adoptato et imperii successioni destinato dictitare consuevit : In caducum parietem inclinamus et perdidimus quater millies sestertium, quod populo et militibus pro adoptione Commodi dedimus. Caducum autem parietem vocabat, quod esset valetudinarius et rebus gerendis inhabilis esse videretur. Item qui senis praesidio nititur, qui forma superbit, qui in caducis fortunae bonis vitae praesidia collocat, recte dicetur in caducum inclinare parietem. Huic proximum est illud Maronis : In te omnis domus inclinata recumbit.

Index Adagiorum