II. 6. Homo Bombylius. lxxi

Βομβύλιος ἄνθρωπος id est Bombylius homo, dicitur verbosus multique strepitus, caeterum inutilis. Bombylius Graecis apis aut vespae genus a sonitu, sicuti videtur, appellatum, ingens, sed ad mellificium inutile, favos sibi nectit e luto. Est et ingens apis ac musca, quam a strepitu sic dixerunt. Hesychius addit βομβυλίδας, Graecis dici bullas, quas nasci videmus ex aqua, quae mox evanescunt. Item bombylion dici poculi genus, quod paulatim extillante potu sonitum reddit in modum animantis, de quo dictum est, quanquam et huic a bombo vocabulum. Apud Suidam quidam tibicinem pro bombylio βομβαύλιον dixit, addita litera α, παρὰ τὸ αὐλοῖς βομβεῖν. Quin et M. Tullius Philippica tertia meminit cujusdam Bambalionis, hominis nihili et impeditae linguae. Bambalio, inquit, quidam pater, homo nullo numero. Nihil illo contemptius, qui propter haesitantiam linguae stuporemque cordis cognomen ex contumelia traxerit. Hesychius ait Graecis βαμβαλεῖν esse labiis tremere ; nam id accidere solet hoc vitio linguae laborantibus, quemadmodum et frigore horrentibus. Quanquam autem haec vox variis modis describitur, tamen eadem est origo, nimirum a sono titubanter loquentium aut vehementer algentium. Adagium refertur apud Zenodotum.

Index Adagiorum