II. 5.Felix Corinthus, at ego sim Teneates.lvii
Εὐδαίμων γε Κόρινθος, ἐγὼ δ᾿ εἴην Τενεάτης, id est
Tenea vicus quidam haud procul a Corintho, nemorosus et amoenus. Porro Corinthiorum opulentia insignis fuit. Strabo libro octavo scribit hunc versum oraculo proditum fuisse cuidam Asiano consulenti, num praestaret Corinthum demigrare. [Geogr.] Unde videtur, sicut alia pleraque, in vulgi sermonem abiisse atque adeo refertur in catalogo Graecanicorum adagiorum. Tempestivum fuerit hoc uti quoties in contentione duorum non inficiabimur alterum per se praestantius, verum alterum magis arridere placereque animo nostro : veluti si quis dicat : Equidem fateor juris scientiam et ad rem et ad famam comparandam magis idoneam, quam sit poetica, verumFortunata Corinthus, at ipse siem Teneates.
Sit illud melius aut utilius, hoc animo meo gratius. Strabo admonet a quibusdam pro Τενεάτης perperam legi Τεγεάτης. Nam Tegea civitas est Arcadiae.Εὐδαίμων γε Κόρινθος, ἐγὼ δ᾿ εἴην Τενεάτης.