II. 5Citius elephantum sub ala celes.lvi
Lucianus in indoctum : Θᾶττον ἂν πέντε ἐλέφαντας ὑπὸ μάλης κρύψειας ἢ ἕνα κίναιδον, [Ind.] id est Citius quimque elephantos sub ala tegas quam unum cinaedum, de iis, quae dissimulari nullo pacto possunt, quin notis aliquibus prodant animi morbum. Est autem figura proverbialis in hyperbole, cui cognatum illud apud M. Tullium ex Ennio, libro De oratore secundo : Flammam a sapiente facilius in ore ardente opprimi, quam ut bona dicta teneat. [De orat.]