II. 1. Alabanda fortunatissima. xcix

Ἀλάβανδα Καρῶν εὐτυχεστάτη, id est Alabanda Carum fortunatissima. Stephanus in commentario De urbibus tradit Alabandam Cariae civitatem esse, conditam a Care, a cujus filio nomen sortita sit, siquidem is, postquam in equestri praelio strenue navasset operam, Alabandus est dictus ; Cares enim sua lingua ala vocant equum, banda victoriam. Eamque vocem ait Romanis etiam in usu fuisse, ut bandam victoriam dicerent. Equidem opinor hinc Germanis durare vocem eam, qua praepotentem et antiquae nobilitatis principem banderum vocant, ut qui victor olim hoc honoris virtute bellica sibi pepererit. Addit ex Philoxeni in Odysseam Homeri commentariis soloecismi genus esse, quod Alabandiacum vocetur, veluti si quis μή pro οὐ ponat, aut apud nos non pro ne aut quod pro ut ; quandoquidem Homerus quoque Caras βαρβαροφώνους appellat. Juvenalis in tertia satira Alabandam recenset inter urbes barbaricis deliciis ac luxu perditas :

Hic alta Sicyone, ast hic Amydone relicta,

Hic Andro, ille Samos, hic Trallibus aut Alabandis.

Stephanus admonet olim Alabandam inter Cariae civitates opulentissimam ac florentissimam fuisse, ut proverbio quoque locum fecerit, quod modo retulimus. Quadrabit igitur, ubi volemus intelligi fortunam amplam et vitae genus voluptarium, quanquam a literis et virtutis studio alienum ; veluti si dicat aulicus aut negotiator quispiam : Alii se in literis macerent, alii cum paupertate philosophentur : Ἀλάβανδα Καρῶν εὐτυχεστάτη. Itaque confine fuerit illi, quod alio dictum est loco : Εὐδαίμων ὁ Κόρινθος, id est Felix Corinthus. Poterit et per irrisionem usurpari, veluti si joceris in quempiam parum egregium, qui tamen in gente vehementer barbara crassaque praecellere videatur : Ἀλάβανδα Καρῶν etc.

Index Adagiorum