II. 5. Asinus in paleas. lviii

Ὄνος εἰς ἄχυρα, id est Asinus in paleas, subaudiendum incidit, dici solitum, ubi cuipiam fortuna lautior praeter spem obtigerit aut nactus sorte fuerit aliquis, quo vel praecipue gaudeat : veluti si quem ostreorum avidum videas affatim vescentem illis, non importune dixeris : Ὄνος εἰς ἄχυρα, id est Asinus in paleas. In fragmentis secundi libri Dipnosophistarum citatur hic senarius ex Philemonis comoediis :

Ὄνος βαδίζεις εἰς ἄχυρα τραγήματων,

id est

Jam vadis asinus in paleas tragematum.

Jucundius fiet, si longius transferas : puta si quis cupienter legat poetam, quo peculiariter delectetur. Conveniet et in hunc usum, ubi quis inscitia rem contaminat : veluti si barbarus et illiteratus bonum auctorem malis commentariis inquinet, quemadmodum Thomas ac Nicolaus suis glossematis et Passavantius aeque insulsis additionibus eximium opus De civitate Dei conspurcarunt. Gaudet enim asinus volutatione et omnia confundit hac lascivia. Quod indicat Apuleius quoque, cum horti areolas omneis volutationibus corporis a se turbatas scribit. Adagium ab eventu natum esse nemo non videt.

Index Adagiorum