II. 3. Sine Cerere et Baccho friget Venus. xcvii

Terentius in Eunucho :

Verbum hercle hoc verum est, Sine Cerere et Libero friget Venus.

Dicuntur haec sub persona Chremetis adulescentis rustici, qui sobrius oderat meretrices, post idem potus non abhorret. Cibus enim et potus irritamenta sunt libidinis. Eleganter autem Cererem pro cibo, Bacchum pro vino, Venerem pro libidine dixit, continenter in figura persistens. Nam illud ipsum verbum friget metaphoram habet, quam Donatus a picatione vasorum mutuo sumptam autumat, quod frigida pix non adhaereat. Frigida profecto, nimiumque affectata interpretatio, quod quidem tanti viri pace dixerim, si modo illius est interpretamentum. Ardent amantes et frigent, quae languent. Horatius :

Non enim posthac alia calebo

Femina.

Et frigent in uxores mariti, qui non admodum amant. Divus Hieronymus Terentianam sententiam crassiore Minerva explicans : Distento ventre distenduntur ea, quae ventri adhaerent, significans libidinem esse gastrimargiae comitem. Peculiariter autem vinum irritat libidinem ideoque Paulinae literae vetant, ne vino inebriemur, quod in eo sita sit libido. Euripides :

Οἴνου δὲ μὴ παρόντος οὐκ ἔστιν Κύπρις,

id est

Absente vino nulla tunc adest Venus.

In Graecorum collectaneis ita lego : Νεκρὸν Ἀφροδίτη Διονύσου δίχα καὶ Δήμητρος, id est Mortua res Venus sine Baccho et Cerere. Cynicus apud Athenaeum libro Dipnosophistarum sexto refert eandem sententiam his fere verbis :

Ἐν τῇ κενῇ γὰρ γαστρὶ τῶν καλῶν ἔρως

Οὐκ ἔστι. Πεινῶσιν γὰρ ἡ Κύπρις πικρά,

id est

Nam ventri inani non inest formarum amor.

Amara Venus est, dira quos premit fames,

ac mox subjicit carmen Euripidis, quod ille mutuatus sit ab Achaeo satyrico :

Ἐν πλησμονοῦντι Κύπρις, ἐν πεινῶντι δ᾿ οὔ,

id est

Saturo Venus adest, famelico nequaquam adest.

Athenaeus lib. Dipnosophist. primo distichon adducit eandem complectens sententiam :

Ἐν πλησμονῇ γὰρ Κύπρις, ἐν δὲ τοῖς κακῶς

Πράττουσιν οὐκ ἔνεστιν Ἀφροδίτη βροτοῖς,

id est

Saturis Venus adest, caeterum infelicibus

Miserisque nulla adest Venus mortalibus.

Apud hunc ipsum lib. X Aristophanes vinum lac Veneris appellat, quod alat libidinem :

Ἡδύς τε πίνειν οἶνος, Ἀφροδίτης γάλα,

id est

Vinum bibenti suave, lac Cypriae deae.

Huc pertinet epigramma, quod fertur incerto auctore :

Ἔρωτα παύει λιμός, εἰ δὲ μή, χρόνος. Ἐὰν δὲ μηδὲ ταῦτα τὴν φλόγα σβέσῃ,

Θεραπεῖά σοι τὸ λοιπὸν ἠρτήσθω βρόχος,

id est

Fames amorem sedat, id si sit minus,

Tempus medetur. Sin nec ista extinguere

Flammam queant, tum restat, ut funem pares.

Idem intelligi voluit Apuleius, cum Veneri ebriam coenam affingit, cum interim esuriat Psyche. Quanquam Aristoteles indicat immodicam vini potionem inutiles reddere ad coitum, nam dilui vim seminalem, atque ob eam causam Alexandrum Magnum in Venerem parum fuisse strenuum, quod esset vinosus. Idque Theophrastum dixisse narrat Athenaeus.

Index Adagiorum