Adagiorum Chiliades

I. 1Crassa Minerva. Pingui Minerva. Crassiore Musa.xxxvii

Minerva juxta poetarum fabulas artibus atque ingeniis praesidet. Unde et illud fluxit : Invita Minerva. Praeterea illud Pingui seu crassa Minerva, quod quidem jam olim proverbii vice celebratur. Columella libro De re rustica duodecimo, capite primo : In hac autem, inquit, ruris disciplina non consideratur ejusmodi scrupulositas, sed quod dicitur, pingui Minerva, quantumvis utile continget villico tempestatis futurae praesagium. [Agr., XI, 1, 33] Idem in primi libri praefatione : Potest enim nec subtilissima, nec rursum, quod aiunt, pingui Minerva res agrestis administrari. [Agr., Pr., 33] Idem libro decimo : Nec tamen Hipparci subtilitas pinguioribus, ut aiunt, rusticorum literis necessaria est. [Agr., IX, 14, 12] Dicitur pinguiore Minerva fieri, quod inconditius, simpliciusque quasique indoctius fit, non autem exquisita arte nec exactissima cura. Unde et Priapus ille, cum rem obscenam, quam poterat urbanius per involucra verborum petere, nudis verbis rogat, Crassa, inquit, Minerva mea est. Et Horatius Philosophum describens non exactis illis Stoicorum rationibus atque argutiis instructum, sed veluti citra artem philosophiam moribus exprimentem neque tam disertum quam simplicem ac sincerum,

Rusticus, inquit, anormis, sapiens crassaque Minerva.

[Serm., II, 2, 3] Aulus Gellius lib. XIV, cap. I : Nequaquam tamen id censebat in tam brevi exiguoque vitae spacio, quantovis hominis ingenio comprehendi posse et percipi, sed conjectari pauca quaedam et, ut verbo ipsius utar, παχύτερον, [Noct. Att., XIV, 1] id est crassius et pingui Minerva.