II. 3. Naviges in Massiliam. xcviii

Πλεύσειας εἰς τὴν Μασσαλίαν. Scribit Athenaeus lib. XII Massilienses usque adeo deliciis effeminatos olim fuisse, ut proverbio dici consueverit : Πλεύσειας εἰς τὴν Μασσαλίαν, id est Naviges in Massiliam. Non explicat quidem ille proverbii sensum, sed facile conjicitur in molles et moribus, cultuque parum virili torqueri debere. Plautus in Casina :

Ubi tu es, qui colere mores Massilienses postulas ?

Tametsi, quod ait Plautus, nobis potius referendum videtur ad severitatem vitae, quemadmodum Plutarchus in vita Agesilai docet Spartanam disciplinam appellatam severam minimeque deliciis indulgentem. Nam non alia gens laudatior quam Massiliensium, si Ciceroni credimus sique vera memorat Valerius Maximus lib. II, cap. De institutis, multa commemorans de disciplina ejus civitatis, quae nec mimos ullos in scaenam admiserit, ne parum pudicis fabularum argumentis civium mores inficerentur, nec eos, qui religionis praetextu vitam inertem et otiosam sectarentur, intra portas receperit. Aliaque id genus de Massiliensium severitate referuntur apud auctores, ut appareat Athenaeum non de Gallica Massilia, sed de Libyca loqui, cujus meminit Vergilius quarto Aeneidos libro :

Hic mihi Massylae gentis monstrata sacerdos.

Quo quidem ex loco conjecturam facere licet Massylos maleficiis olim infames fuisse, quemadmodum et Thessalos. Caeterum quoniam apud Athenaeum Massalia est, non Massylia, fieri potest, ut nec sit Massilia, quae est Galliae Narbonensis, nec Massylia Maurorum, sed tertia quaepiam, licet hanc nominum differentiam interdum confundant Graeci scriptores. Stephanus indicat hoc nomine fuisse civitatem Ligusticae, Phocensium coloniam auctore Hecataeo ; Timaeum vero illud addere, cum nauclerus adnavigasset, viso piscatori projecto in terram fune dixisse : Alliga rudentem, et hinc loco nomen inditum Massalia. Μᾶσαι enim Aeolibus est quod alii dicunt δῆσαι, ἁλιεύς piscator. Ex μᾶσαι igitur et ἁλιεύς dicta Massalia.

Index Adagiorum