II. 3. Non sunt amici, amici qui degunt procul. lxxxvi

Τηλοῦ φίλοι ναίοντες οὔκ εἰσιν φίλοι, id est

Haud est amicus amicus, absit si procul.

Hanc paroemiam recenset Athenaeus lib. Dipnosoph. quinto eamque omnium μισανθρωποτάτην, id est inhumanissimam, vocat, videlicet quod absentium amicorum memoriam obliterare videatur. Est omnino ex amicis, qui adsunt, uberior amicitiae fructus propter officia mutua consuetudinemque quotidianam. Praeterea vulgo fit, ut simul atque e conspectu necessariorum sejuncti sumus, nescio quo modo obrepat oblivio quaedam familiarium, ut id jam omnibus in ore sit, qui semotus sit ab oculis, eundem ab animo quoque semotum esse. Aristoteles libro Moralium Nicomachiorum VIII fatetur locorum sejunctionem non dirimere quidem amicitiam, sed tamen officia interrumpere. Et quoniam

Vulgus amicitias utilitate probat,

sublatis officiis velut alumnis amicitiae, emoritur et amicitia. Proinde Hesiodus vicinos potissimum ad convivium vocandos esse monet : Καλεῖν, inquiens, ὅς τις σέθεν ἐγγύθι ναίει. Fatentur et Hebraeorum proverbia potius esse amicum habere vicinum quam fratrem, qui procul absit. Terentianus item Chremes in propinqua amicitiae parte ponit vicinitatem. Nec abludit hinc Propertius libro tertio :

Quantum oculis, animo tam procul ibit amor.

Quanquam equidem non video, quamobrem Athenaeo videatur adagium hoc usque adeo ab humanitate alienum, quandoquidem, ut opinor, non tam docet, quid nobis faciundum sit, quam admonet, quid vulgo factitetur. Quorum autem quemque reperias amicum tam certum, qui, si absis, non sui dissimilis esse incipiat ? Proinde proverbio hoc veluti Delphico gladio utrolibet pacto utaris licebit : ut intelligas, aut non esse fidendum amicis, qui longo locorum intervallo sejuncti sunt, aut non esse colendos amicos longimque dissitos, unde non queas multum sentire commoditatis, sed hos potius, quibus praesens praesentibus fruare.

Index Adagiorum